Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis descendit, ut uix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque uiolentiae plebis iudicantium religio cessit.

Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. uerum postquam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas rem publicam reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.