Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Eximiae uero nobilitatis adulescens Cornelius Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae cognominibus abundaret, in seruilem Serapionis appellationem uulgi sermone inpactus est, quod huiusce nominis uictimari perquam similis erat. neque illi aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.

Generosissimum consulatus collegium Lentuli

et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, habuisset.