Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus fuisse creditur, incipiam.

Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum uallauit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta beniuolentia constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit?

Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad eandem ex epulis in cubiculum ueniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositum, neque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.

Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus huiusce tormenti quam longa fabula! qui duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium electos praeualidos seruos, quibus latera sua conmitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam adultae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. duarum enim eodem tempore, Aristomaches Syracusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.

De similitudine autem oris et totius corporis altiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et contextui sanguinis respondere, nec paruum argumentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse

certam naturae legem, sed species mortalium, prout fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo plerumque ex speciosis deformis et ex robustis inualidos partus edi. igitur, quoniam ista quaestio in ambiguo uersatur, pauca inter alienos conspectae similitudinis exempla referemus.

Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari possent. certe, quocumque aut Vibius aut Publicius accesserant, ora hominum in se obuertebant, uno quoque speciem amplissimi ciuis in personis mediocribus adnotante.

Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus est, ut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non ualuerit.