Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Verum quia excessus e uita et fortuitos et uiriles, quosdam etiam temerarios oratione attigimus, subiciamus nunc aestimationi enerues et effeminatos, ut ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, sed etiam sapientior mortis interdum quam uitae sit cupiditas.

M'. Aquilius, cum sibi gloriose extingui posset, Mithridati maluit turpiter seruire. quem nonne aliquis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano imperio digniorem, quoniam conmisit ut priuatum obprobium publicus rubor existeret?

Cn. quoque Carbo magnae uerecundiae est

Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum leuare prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis usu diutius frueretur, eo usque moram trahens, donec caput eius sordido in loco sedentis abscideretur. ipsa uerba tale flagitium narrantis secum luctantur, nec silentio amica, quia occultari non meretur, neque relationi familiaria, quia dictu fastidienda sunt.

Quid, D. Brutus exiguom et infelix momentum uitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, non solum ceruicem gladio subtraxit, sed etiam constantius eam praebere admonitus ipsis his uerbis iurauit: 'ita uiuam, dabo'. o cunctationem fati aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis sanae rationis modum expugnando, quae uitam diligere, mortem non timere praecepit.