Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Illud autem facinus, quia externum est, tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Karthagine Noua celebrante duo regis filii nuper patre mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio monuisset ut uerbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius obtemperaret, minor corporis uiribus fretus in amentia perstitit initoque certamine pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est.

Mitridates autem multo sceleratius, qui non cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines ullos adiutores inuenerit aut deos inuocare ausus sit, praecipuam admirationem habet.

Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis gentibus miremur, cum Sariaster aduersus patrem suum Tigranen Armeniae regem ita cum amicis consenserit, ut omnes e dexteris manibus sanguinem mitterent atque eum inuicem sorberent? vix ferrem pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus facientem.

Sed quid ego ista consector aut quid his immoror, cum unius parricidii cogitatione cuncta scelera superata cernam? omni igitur impetu mentis, omnibus indignationis uiribus ad id lacerandum pio magis quam ualido adfectu rapior: quis enim amicitiae fide extincta genus humanum cruentis in tenebris sepelire conatum profundo debitae execrationis satis efficacibus uerbis adegerit? tu uidelicet efferatae barbariae immanitate truculentior habenas Romani imperii, quas princeps parensque noster salutari dextera continet, capere potuisti? aut te conpote furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a Gallis captam et trecentorum inclytae gentis uirorum strage foedatum amnem Cremeram et Alliensem diem

et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum lacum et Cannas bellorumque ciuilium domestico sagnuine manantis † furores amentibus propositis furoris tui repraesentare et uincere uoluisti. sed uigilarunt oculi deorum, sidera suum uigorem obtinuerunt, arae, puluinaria, templa praesenti numine uallata sunt, nihilque, quod pro capite augusto ac patria excubare debuit, torporem sibi permisit, et in primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne excellentissima merita sua totius orbis ruina conlaberentur diuino consilio prouidit. itaque stat pax, ualent leges, sincerus priuati ac publici officii tenor seruatur. qui autem haec uiolatis amicitiae foederibus temptauit subuertere, omni cum stirpe sua populi Romani uiribus obtritus etiam apud inferos, si tamen illuc receptus est, quae meretur supplicia pendit.