Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Consimilis mutatio in domo Curionum extitit, si quidem forum nostrum et patris grauissimum supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni aspexit, contractum famosa iniuria nobilium iuuenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus diuersa saecula habitarunt, frugalissimum alterum, alterum nequissimum.

P. autem Clodi iudicium quanta luxuria et libidine abundauit! in quo, ut euidenter incesti crimine nocens reus absolueretur, noctes matronarum et adulescentium nobilium magna summa emptae mercedis loco iudicibus erogatae sunt. quo in flagitio tam taetro tamque multiplici nescias primum

quem detestere, qui istud corruptelae genus excogitauit, an qui pudicitiam suam sequestrem periurii fieri passi sunt, an qui religionem stupro permutarunt.

Aeque flagitiosum illud conuiuium, quod Gemellus tribunicius uiator ingenui sanguinis, sed officii intra seruilem habitum deformis Metello et Scipioni consuli ac tribunis pl. magno cum rubore ciuitatis conparauit: lupanari enim domi suae instituto Muniam et Flauiam, cum a patre tum a uiro utramque inclitam, et nobilem puerum Saturninum in eo prostituit. probrosae patientiae corpora, ludibrio temulentae libidini futura! epulas consuli et tribunis non celebrandas, sed uindicandas!

Verum praecipue Catilinae libido scelesta: nam uaesano amore Aureliae Orestillae correptus, cum unum impedimentum uideret quo minus nuptiis inter se iungerentur, filium suum, quem et solum et aetate iam puberem habebat, ueneno sustulit protinusque ex rogo eius maritalem facem accendit ac nouae maritae orbitatem suam loco muneris erogauit. eodem deinde animo ciuem gerens quo patrem egerat, filii pariter manibus et nefarie adtemptatae patriae poenas dedit.

At Campana luxuria perquam utilis nostrae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem

inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum dapibus largis, abundanti uino, unguentorum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia ei et Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo ut nescias ab hostibusne an ab illis capi perniciosius habendum sit?

Quae etiam Volsiniensium urbem grauibus et erubescendis cladibus inplicauerunt. erat opulenta, erat moribus et legibus ordinata, Etruriae caput habebatur: sed postquam luxuria prolapsa est, in profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut seruorum se insolentissimae dominationi subiceret. qui primum admodum pauci senatorium ordinem intrare ausi, mox uniuersam rem publicam occupauerunt, testamenta ad arbitrium suum scribi iubebant, conuiuia coetusque ingenuorum fieri uetabant, filias dominorum in matrimonium ducebant. postremo lege sanxerunt ut stupra sua in uiduis pariter atque nuptis inpunita essent ac ne qua uirgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non ante ex numero ipsorum aliquis delibasset.

Age, Xerxes opum regiarum ostentatione

eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto praemium ei proponeret, qui nouum uoluptatis genus repperisset, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi imperii ruina euasit!

Antiochus quoque Syriae rex nihilo continentioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum culinae conparauit et tabernacula textilibus sigillis adornata statuit, auaro potius hosti praeda optabilis quam ulla ad uincendum strenuo mora.

Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut uacuum locum nuptiis puellae faceret.