Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.

Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo.

Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, seruum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.