Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Pisistratus dicendo tantum ualuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim e contraria parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed alterius salubriores erant contiones, alterius disertiores.

quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati seruitutem praeferret.

Pericles autem, felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum ceruicibus iugum seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit arbitrio suo, cumque aduersus uoluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius uox erat. itaque ueteris comoediae maledica lingua, quamuis potentiam uiri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum ciuem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?

Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.