Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Otium, quod praecipue industriae et studio maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti

debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne † propriae uitam inermem exigant, his, ut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.

Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque remissionibus communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicauit.

Scaeuola autem, quietis et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium et caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita in scaelus lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.

Idque uidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates, ideoque non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum paruulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.

Homerus quoque, ingeni caelestis uates, non aliud sensit uehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.

Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere animaduertimus, tamen sub propriis exemplis, quo scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci conuenit.

Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte corporis pestifera seditione diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum noua et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia reuocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. uerbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.

Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes

inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius —is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat—crudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas uoluit admittere?

Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, uim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si quidem maxima tunc eloquentia de ui eloquentiae questa est. cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum, peregrinandum est.