Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque remissionibus communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicauit.

Scaeuola autem, quietis et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium et caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita in scaelus lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.

Idque uidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates, ideoque non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum paruulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.

Homerus quoque, ingeni caelestis uates, non aliud sensit uehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.