Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quaestiones, quibus aut creditum non est aut temere habita fides est, referamus.

M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit.

Contra P. Atinii seruus Alexander, cum in hanc suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae

adfinem fuisse, sed perinde atque confessus esset, a iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est.

Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino uerbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.