Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos pro suis ederet donauerat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late patentis scientiae uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur.

Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam

quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione eleuant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.

Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque is respondisset, si aliquem inlustrem uirum occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat adsecutus est: tam enim se parricidio quam Philippus uirtute notum posteris reddidit.

Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.

Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis

alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.