Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.

Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari uoluit, quod

ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior.

Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis consecrauerat, adornauit.

Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersus, qui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate donauit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.

L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem tam cupide adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet. † et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.

Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectam, Scipionem dona militaria his, qui

strenuam operam ediderant, diuidentem T. Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante id facturum, ne castrensis honos in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit 'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro uultum demisit. idem, ut audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.

Illa uero etiam a claris uiris interdum ex humillimis rebus petita est: nam quid sibi uoluit C. Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat, parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Mineruae effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota operis conligatio solueretur.