Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari uoluit, quod

ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior.

Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis consecrauerat, adornauit.

Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersus, qui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate donauit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.

L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem tam cupide adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet. † et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.