Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sed ut alienigena scrutemur, cum obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athenae sollicitudine angerentur, interitum sibi caelesti denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu passus est.

Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit?

Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus: praeter cetera enim

perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub ueste leuiter uestigium repraesentans, ut non exprobratum tamquam uitium, ita tamquam certam propriamque dei notam decore significatam.