Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo.

Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, seruum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.

Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens paene plus studii in eodem elaborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae

artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam referrent.

Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori exprobrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum testibus, chirographis, quaestionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto genere orationis usus esset, pariterque et oratoris uitium detexit et causae periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'