Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, seruum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.

Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens paene plus studii in eodem elaborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae

artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam referrent.

Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori exprobrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum testibus, chirographis, quaestionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto genere orationis usus esset, pariterque et oratoris uitium detexit et causae periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'

Consentaneum huic Demosthenis iudicium. quidam, cum interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit 'h( u(po/krisis2'. iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. recte itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu ciuitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suauissima uoce recitasset, admirantibus cunctis utriusque uoluminis eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?' tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic

inimici uim ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaret, expertus acerrimum uigorem oculorum, terribile uultus pondus, adconmodatum singulis uerbis sonum uocis, efficacissimos corporis motus. ergo etsi operi illius adici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius quam auditur.

Effectus etiam artium † recognosci posse aliquid adferre uoluptatis, protinusque et quam utiliter excogitatae sint patebit, et memoratu dignae res lucido in loco reponentur et labor in iis edendis suo fructu non carebit.

Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum percipiendo studium plurimum rei publicae profuit: nam cum L. Pauli bellum aduersum regem Persen gerentis legatus esset, ac serena nocte subito luna defecisset, eoque uelut diro quodam monstro perterritus exercitus noster manus cum hoste conserendi fiduciam amisisset, de caeli ratione et siderum natura peritissime disputando alacrem eum in aciem misit. itaque inclytae illi Paulianae uictoriae liberales artes Galli aditum dederunt, quia, nisi

ille metum nostrorum militum uicisset, imperator uincere hostes non potuisset.

Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies quasi fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae 'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.