Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Campi quoque repraesentata condicio ambitiosam ingredientis uiam ad fortius sustinendos parum prosperos comitiorum euentus utiliter instruxerit, quia propositis ante oculos clarissimorum uirorum repulsis ut non minore cum spe honores, ita prudentiore cum animi iudicio petent meminerintque nefas non esse aliquid ab omnibus uni negari, cum saepe numero singuli cunctorum uoluntatibus resistere fas esse duxerint, scientes etiam patientia quaeri debere quod gratia impetrari nequierit.

Q. Aelius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus haedinis strauit et pro argenteis uasis Samia exposuit. cuius rei deformitas sic homines offendit, ut, cum alioqui uir egregius haberetur comitiisque praetoriis candidatus in campum L. Paulo auo et P. Africano auunculo nixus descendisset, repulsa inde abiret notatus: nam ut priuatim semper continentiam probabant, ita publice maxima cura splendoris habita est. quocirca urbs non unius conuiuii numerum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens ruborem epuli suffragiis suis uindicauit.