Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nullus error talis in L. Aemilio Paulo conspectus est, sed tamen aliquotiens frustra consulatum petiit, idemque, cum iam campum repulsis suis fatigasset, bis consul et censor factus amplissimum etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius uirtutem iniuriae non fregerunt, sed acuerunt, quoniam quidem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris ardentiorem ad comitia detulit, ut populum, quia nobilitatis splendore et animi bonis mouere non potuerat, pertinacia uinceret.

Q. autem Caecilium Metellum pauci et maesti

amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac rubore plenum domum reduxerunt. eundem de Pseudophilippo triumphantem uniuersus senatus laetum et alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam belli, cui summam manum L. Mummius adiecit, maxima pars ab hoc uiro profligata est. eine ergo populus consulatum negare potuit, cui mox duas clarissimas prouincias aut daturus erat aut debiturus, Achaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto meliore eo ciue usus est: intellexit enim quam industrie sibi gerendus esset consulatus, quem tanto labore impetrari senserat.

Quid tam excellens, quid tam opulentum quam L. Sulla? diuitias, imperia largitus est, leges uetustas abrogauit, nouas tulit. hic quoque in eo campo, cuius postea dominus extitit, repulsa praeturae suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si quis modo deorum formam et imaginem futurae eius potentiae populo Romano repraesentasset, impetraturus.

Sed ut comitiorum maximum crimen referam, M. Porcius Cato, plus moribus suis praeturae decoris adiecturus quam praetexto eius splendoris ipse laturus, consequi illam a populo aliquando non potuit. proxima dementiae suffragia, quae quidem satis graues poenas erroris sui pependerunt, quoniam quem honorem Catoni negauerant Vatinio dare coacti sunt. ergo, si uere aestimare uolumus, non Catoni tunc praetura, sed praeturae Cato negatus est.

Abominandae quoque necessitatis amarissimae leges et truculentissima imperia cum urbem nostram tum etiam exteras gentes multa non intellectu tantum, sed etiam auditu grauia perpeti coegerunt.

Nam aliquot aduersis proeliis secundo Punico bello exhausta militari iuuentute Romana senatus auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice serui ad usum propulsandorum hostium impetum emerentur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata rogatione tres creati sunt uiri, qui quattuor et uiginti milia seruorum conparauerunt adactosque iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt empti. quanta uiolentia est casus acerbi! quae ciuitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite censos habere milites fastidierat, eadem cellis seruilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta mancipia uelut praecipuum firmamentum exercitui suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus utilitati et fortunae uiribus succumbit, ubi, nisi tutiora consilia legeris, speciosa sequenti concidendum est.

Cannensis autem clades adeo urbem nostram uehementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem publicam administrante spolia hostium adfixa templis deorum numini consecrata instrumento militiae futura conuellerentur, ac praetextati pueri arma induerent, addictorum etiam et capitali crimine damnatorum sex milia conscriberentur. quae, si per se aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem admotis necessitatis uiribus ponderentur, saeuitiae temporis conuenientia praesidia uideantur.

Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro praetoribus obtinebant, querentibus quod neque stipendium neque frumentum classibus eorum et exercitibus socii praeberent, adfirmantibus etiam ne habere quidem eos unde id praestare possent, rescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum esset ipsi uiderent. his litteris quid aliud quam imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliamque et Sardiniam, benignissimas urbis nostrae nutrices, gradus et stabilimenta bellorum, tam multo sudore et sanguine in potestatem redactas paucis uerbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit.

Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clausos alimentorumque facultate defectos lora

necessariis uinculorum usibus subducta eque scutis detractas pelles feruenti resolutas aqua mandere uoluisti. quid illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum pinguissima arua sua fertilissimosque campos moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae urbis, quae Punicam feritatem deliciis suis cupida fouit, in propinquo situm Casilinum, † moderarum uirtute clarum, perseuerantis amicitiae pignore impios oculos uerberauit.

In illa obsidione et fide cum trecenti Praenestini permanerent, euenit ut ex his quidam murem captum ducentis potius denariis uendere quam ipse potius leniendae famis gratia consumere mallet. sed, credo, deorum prouidentia effectum et uenditori et emptori quem uterque merebatur exitum adtribuit: auaro enim et fame consumpto manubiis sordium suarum frui non licuit, aequi animi uir ad salutarem inpensam faciendam care quidem, uerum necessarie conparato cibo uixit.

C. autem Mario Cn. Carbone consulibus ciuili bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non rei publicae uictoria quaerebatur, sed praemium uictoriae res erat publica, senatus consulto aurea

atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione ciuium satiarent, ut di immortales spoliarentur! non ergo patrum conscriptorum uoluntas, sed taeterrimae necessitatis truculenta manus illi consulto stilum suum inpressit.

Diui Iuli exercitus, id est inuicti ducis inuicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes deerant, magistra nouae molitionis necessitate usus uallauit.

Atque ut diuinam filii mentionem caelesti patris recordationi subnectam, cum effusurus se in nostras prouincias Parthorum rex Phraates uideretur, uicinaeque imperio eius regiones subito indicti tumultus denuntiatione quaterentur, tanta in Bosporano tractu commeatus penuria incessit, uti vi milibus denariis singula uasa olei frumentique modiis totidem mancipia permutarentur. sed amarissimam tempestatem Augusti cura tutelae tunc terrarum uacans dispulit.

Cretensibus nihil tale praesidii adfulsit, qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi

sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum uinci timent, id passi sunt, quod eos ne uictor quidem pati coegisset.

Numantini autem a Scipione uallo et aggere circumdati, cum omnia, quae famem eorum trahere poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam urbe conplures inuenti sunt artus et membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, sic uiuere necesse non fuit.

Horum trucem pertinaciam in consimili facinore Calagurritanorum execrabilis impietas supergressa est. qui, quo perseuerantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes fidem praestarent, quia nullum iam aliud in urbe eorum supererat animal, uxores suas natosque ad usum nefariae dapis uerterunt: quoque diutius armata iuuentus uiscera sua uisceribns suis aleret, infelices cadauerum reliquias sallire non dubitauit. en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quam uictoria petenda fuit, quia plus uindicatus libertatis quam uictus gloriae adferre potuit, cum omne serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo feritatis superarit: nam quae illis dulcia uitae pignora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis prandia atque cenae extiterunt.

Vacemus nunc negotio, quod actorum hominis et praecipuae curae et ultimi est temporis, consideremusque quae testamenta aut rescissa sunt legitime facta aut, cum merito rescindi possent, rata manserunt, quaeue ad alios quam qui expectabant honorem hereditatis transtulerunt: atque ita, ut ea ordine quo proposui exequar.

Militantis cuiusdam pater, cum de morte filii falsum e castris nuntium accepisset, qui erat falsus, aliis heredibus scriptis decessit. peractis deinde stipendiis adulescens domum petiit: errore patris, inpudentia alienorum domum sibi clausam repperit: quid enim illis inuerecundius? florem iuuentae pro re publica absumpserat, maximos labores ac plurima pericula tolerauerat, aduerso corpore exceptas ostendebat cicatrices, et postulabant ut auitos eius lares otiosa ipsi urbi onera possiderent. itaque depositis armis coactus est in foro togatam ingredi militiam: acerbe: cum inprobissimis enim heredibus de

paternis bonis apud centumuiros contendit: omnibusque non solum consiliis sed etiam sententiis superior discessit.