Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes diuitias, formam praestantissimam, fauorem ciuium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae uires, flagrantissimum ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, uenditionem bonorum, inopiam, odium patriae, uiolentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa uniuersa, sed uarie perplexa, freto atque aestui similia.

Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis conspicuus uitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant, uota nuncupabantur simul et soluebantur, uelle ac posse in aequo positum erat. semel dumtaxat uultum mutauit, perquam breui tristitiae salebra succussum, tunc cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperauit capto pisce, qui eum deuorauerat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis uelis prosperum cursum tenuit, Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam laeuam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam

Samos, amara seruitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.

Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.

Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectus, ut ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeret, parui temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius genibus supplex procubuit.

Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter inmergunt. itaque neque existimari neque

dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, ---

Volubilis fortunae conplura exempla retulimus, constanter propitiae admodum pauca narrari possunt. quo patet eam aduersas res cupido animo infligere, secundas parco tribuere. eadem, ubi malignitatis obliuisci sibi imperauit, non solum plurima ac maxima, sed etiam perpetua bona congerit.

Videamus ergo quot gradibus beneficiorum Q. Metellum a primo originis die ad ultimum usque fati tempus numquam cessante indulgentia ad summum beatae uitae cumulum perduxerit. nasci eum in urbe terrarum principe uoluit, parentes ei nobilissimos dedit, adiecit animi rarissimas dotes et corporis uires, ut sufficere laboribus posset, uxorem pudicitia et fecunditate conspicuam conciliauit, consulatus decus, imperatoriam potestatem, speciosissimi

triumphi praetextum largita est, fecit ut eodem tempore tres filios consulares, unum etiam censorium et triumphalem, quartum praetorium uideret, utque tres filias nuptum daret earumque subolem sinu suo exciperet. tot partus, tot incunabula, tot uiriles togae, tam multae nuptiales faces, honorum, imperiorum, omnis denique gratulationis summa abundantia, cum interim nullum funus, nullus gemitus, nulla causa tristitiae. caelum contemplare, uix tamen ibi talem statum reperies, quoniam quidem luctus et dolores deorum quoque pectoribus a maximis uatibus adsignari uidemus. hunc uitae actum eius consentaneus finis excepit: namque Metellum ultimae senectutis spatio defunctum lenique genere mortis inter oscula conplexusque carissimorum pignorum extinctum filii et generi humeris suis per urbem latum rogo inposuerunt.

Clara haec felicitas: obscurior illa, sed † diuino splendori praeposita: cum enim Gyges regno Lydiae armis et diuitiis abundantissimo inflatus animo Apollinem Pythium sciscitatum uenisset an aliquis mortalium se esset felicior, deus ex abdito sacrarii specu uoce missa Aglaum Psophidium ei praetulit. is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, paruuli ruris fructibus uoluptatibus contentus. uerum

profecto beatae uitae finem Apollo non adumbratum oraculi sagacitate conplexus est. quocirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit magis se probare securitate ridens tugurium quam tristem curis et sollicitudinibus aulam, paucasque glebas pauoris expertes quam pinguissima Lydiae arua metu referta, et unum aut alterum iugum boum facilis tutelae quam exercitus et arma et equitatum uoracibus inpensis onerosum, et usus necessarii horreolum nulli nimis adpetendum quam thesauros omnium insidiis et cupiditatibus expositos. ita Gyges, dum adstipulatorem uanae opinionis deum habere concupiscit, ubinam solida et sincera esset felicitas didicit.