Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, siue patrem aspiciam abdicationis iniungentem notam, siue matrem suspendio finire uitam propter fili turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai sanguinis uirorum clarissimus extiterit mediumque Europae et Asiae uel spei uel desperationis pignus fuerit: haec enim eum salutis suae patronum habuit, illa uadem uictoriae adsumpsit.

Cimonis uero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta: eiusdem adulti imperia salutaria

Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis semet ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.

Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam, abundantes diuitias, formam praestantissimam, fauorem ciuium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae uires, flagrantissimum ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, uenditionem bonorum, inopiam, odium patriae, uiolentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa uniuersa, sed uarie perplexa, freto atque aestui similia.