Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Post duorum in Hispania Scipionum totidemque Romani sanguinis exercituum miserabilem stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis intra moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam ulterius nequirent arcere, collatis in forum quae unicuique erant carissima atque undique circumdatis accensisque ignis nutrimentis, ne a societate nostra desciscerent, publico et communi rogo semet ipsi superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana negotia speculantem maestum gessisse uultum, perseuerantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio tam acerbo exitu damnatum cernentem.

Idem praestando Petelini eundem laudis honorem meruerunt. ab Hannibale, quia deficere nostra amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem Cannensem cladem succurri non potuit. ceterum permissum est uti facerent quod utilissimum incolumitati ipsorum uideretur. liberum ergo erat Karthaginiensium gratiam amplecti. illi tamen feminis omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius armati famem traherent, pertinacissime in muris constiterunt, expirauitque prius eorum tota ciuitas quam ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. itaque Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae sepulcrum capere contigit.

Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, ut, cum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum femina † magnum uirum inpatientiae reum ageret, tantumque a uindicta mens eius afuit, ut post

mortem Africani manu missam ancillam in matrimonium liberto suo daret.

Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit singularique fide id egit, ut, cum ceteri proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi cruciatus uix euaderent, ille in cubiculo et in coniugis sinu salutem retineret.

Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentissime custodiretur, ne Lentulum Cruscellionem, uirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam persequeretur, nihilo minus famulari ueste sumpta cum duabus ancillis totidemque seruis ad eum clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscribere, ut ei fides sua in coniuge proscripto constaret.

Restat ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.