Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Verum ne alienigenae iustitiae obliti uideamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei suis suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax uictoria parta est, continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus ciuium ultra quam rei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium

offerretur, auertit animum ab eo munere deforme iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae minuere.

Alterius nunc mihi prudentia referenda est, ut alterius repraesentari iustitia possit. cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, in contione dixit habere se rem deliberatione sua prouisam, quam si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed eam uulgari non oportere, postulauitque ut aliquis sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est Aristides. is postquam rem cognouit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum subducta erat, uelle incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad ciues et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum animo uoluere. e uestigio uniuersa contio quod aecum non uideretur ne expedire quidem proclamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.

Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret, aliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi precibus euictus suo prius, deinde filii oculo eruto usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii

modum legi reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.

Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, si quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis suae admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque liceret culpam uel dissimulare uel errore defendere, poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.