Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Magnam et bonam laudis partem in claris uiris etiam illa uindicant, quae aut ab his dicta grauiter aut facta pertinax memoria uiribus aeternis conprehendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus auida manu quod magis desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.

Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti

senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum Capua creari debere adseuerabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara uoce denuntiauit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita uerbis filii fracta cessit.

Par illius quoque et Manli grauitas, cui cum consulatus cum omnium consensu deferretur eumque sub excusatione aduersae ualitudinis oculorum recusaret, instantibus cunctis 'alium' inquit, 'Quirites, quaerite, ad quem hunc honorem transferatis: nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores uestros ferre nec uos meum imperium perpeti poteritis'. priuati tam ponderosa uox: quam graues fasces consulis extitissent!

Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione grauitas. qui, cum haberet consortem censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis uitae, pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum, si sibi ciues uel dedissent collegam uel non dedissent.

Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent uter aduersus Viriathum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres conscriptos dissensio esset, omnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus, 'neutrum' inquit 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est satis', aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque auaritiam. quo dicto ut neuter in prouinciam mitteretur obtinuit.

C. uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum uenisset atque is prompto animo et amicissimo uultu dexteram ei porrexisset, inuicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popilius, quod aliquam moram interposuisset, uirga solum, quo insistebat, denotauit et 'prius' inquit 'quam hoc circulo excedas da responsum, quod senatui referam'. non legatum locutum, sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmauit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa grauitas! eodem momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.

P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur.

cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi inquit opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa opera, quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum grauitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.

M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida—uno enim facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit—, ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori sine securitate posse.