Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

C. uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum uenisset atque is prompto animo et amicissimo uultu dexteram ei porrexisset, inuicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popilius, quod aliquam moram interposuisset, uirga solum, quo insistebat, denotauit et 'prius' inquit 'quam hoc circulo excedas da responsum, quod senatui referam'. non legatum locutum, sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmauit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa grauitas! eodem momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.

P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur.

cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi inquit opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa opera, quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius effecitque ut periculum non inpedimentum grauitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.

M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida—uno enim facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam inexpiabili detestatione perfudit—, ultimum proelium initurus negantibus quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori sine securitate posse.

Cuius mentio mihi subicit quod aduersus D. Brutum in Hispania grauiter dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania dedidisset ac sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione propemodum uno ore

legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab imperatore auaro emerent, relictum. melius sine dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.

Sed illos quidem natura in haec grauitatis uestigia deduxit, Socrates autem Graecae doctrinae clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiae solitudine perorarem, tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum contempsit, ne careret grauitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias superesse.

Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam uocem nobiliter edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'. uocem duabus uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut euenit, tribueretur.

Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa uero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae

condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem se praelaturos responderunt.

Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adaequauit.