Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Inserit se tantis uiris mulier alienigeni sanguinis, quae a Philippo rege temulento immerenter damnata, prouocare se iudicium uociferata est, eoque interrogante ad quem prouocaret, 'ad Philippum' inquit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur

aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, potius praesidium a libertate quam ab innocentia mutuata.

Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera uotis expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit, non debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessiuit eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat, caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit.

Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse potuit, uirtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia cantharidis uim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, 'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an sublime putrescam'.