Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Cui candida fascia crus alligatum habenti Fauonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu utrumque cauit, ne aut hilari fronte libenter adgnoscere potentiam aut tristi iam profiteri uideretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae

hominibus aditum aduersus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.

Heluius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, L. Libonem apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, 'Pompei: uenio enim ab inferis, in L. Libonem accusator uenio. sed dum illic moror, uidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo genere natus, integerrimae uitae, amantissimus patriae, in ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus. uidi pari claritate conspicuum M. Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse. uidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici iusseras, uinctum, obtestantem se aduersus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam execrantem, omnesque eos una uoce indignantes, quod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. obducta iam uetustis cicatricibus bellorum ciuilium uastissima uulnera municipali homini, seruitutem paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis spiritus, inpune renouare licuit. itaque eodem

tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore querella prosequi personae insequentis aliquanto sors humilior.

Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum uenisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, reuocatusque aliquotiens a populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu perseueranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes'.