Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sed ut hanc incitatam et asperam seueritatem mitiores relati patrum mores clementiae suae mixtura temperent, exactae poenae concessa uenia iungatur.

L. Gellius omnibus honoribus ad censuram defunctus, cum grauissima crimina de filio, in nouercam conmissum stuprum et parricidium cogitatum, propemodum explorata haberet, non tamen ad uindictam

continuo procucurrit, sed paene uniuerso senatu adhibito in consilium expositis suspicionibus defendendi se adulescenti potestatem fecit inspectaque diligentissime causa absoluit eum cum consilii tum etiam sua sententia. quod si impetu irae abstractus saeuire festinasset, admisisset magis scelus quam uindicasset.

Q. autem Hortensii, qui suis temporibus ornamentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem eius suspectam et nequitiam inuisam haberet, ut Messalam sororis suae filium heredem habiturus, ambitus reum defendens iudicibus diceret, si illum damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet sententia, quam etiam editae orationi inseruit, filium potius in tormentis animi quam in uoluptatibus reponens, tamen, ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed filium heredem reliquit moderate usus adfectibus suis, quia et uiuus moribus eius uerum testimonium et mortuus sanguini honorem debitum reddidit.

Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis uir Q. Fuluius, sed in filio aliquantum taetriore: nam cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in parricidio et ob id latens per triumuirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus esset, non solum eum non notauit, sed etiam decedens dominum omnium bonorum esse uoluit, quem genuerat heredem instituens, non quem fuerat expertus.

Magnorum uirorum clementibus actis ignoti patris nouae atque inusitatae rationis consilium adiciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset nec inducere in animum posset ut uerum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederet, seductam uxorem suppliciter rogauit ne se ulterius celaret, siue illum adulescentem subiecisset siue ex alio concepisset. adseueratione deinde eius et iure iurando se nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, tradidit ac iugulum feriendum praebuit, nec ueneno nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse adfirmans. quo facto non paulatim, sed magno impetu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit continuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit, 'pater, uiue, et si tam obsequens et hoc precari filio permittas, me quoque exupera. sed tantum quaeso, ne meus erga te amor eo sit tibi uilior, quod a paenitentia oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac mortis oblatae quam datae uitae felicius beneficium!