Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sunt et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique uastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.

Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei molem adgrederetur,

et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulauit.

Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.

Sequitur eiusdem generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodemque tempore iuuenes mitti et locum, in quem hi conuenissent, finem ambobus haberi populis. uerum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philaeni perfidia praecucurrerunt, citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum intellexissent Cyrenensium iuuenes, diu de fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum finem ratum fore, si Philaeni uiuos ibi se obrui passi essent. sed consilio euentus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam uitae suae longiores terminos esse maluerunt, bene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia?

ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta uirtute, quod mortali animo ac manu inmortale quaeri possit.

Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles uero, supremae uitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix custodiens adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam ab hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo suscripsit ubertas.