Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Artissimis sanguinis uinculis pietas satis

fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa domo integer status rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?

Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero uulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.

Cum autem in media parte fori uasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua populus Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram uirtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud

profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperauit. magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.

Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito ueluti cornua erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem reuertisset. quod ne accideret, uoluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.

Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset, aruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso

in contrarium utrumque cessurum, e uestigio picum † morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.