Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit.

Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum apud ciues aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.

In eodem nomine uersor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione conpulsus legatione a senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.

Atque horum quidem secessus uoluntari: Ahala uero, cum magister equitum Sp. Maelium regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis ciuium exilio suo poenas pependit.