Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Darius priuatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curiosiore contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liberalitatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum.

Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes hostium captiuos permutauit satius esse existimans ab inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre.

Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot uerbis laudari potest, quot amplissimae ciuitates uel amice datae uel pie redditae sunt.

Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persuasu regni modo liberalius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitae finem, longa etiam a dis immortalibus senectute

donatus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam sibimet ipsi † superesse. ille cum graui Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelae imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam ad Lucullum consulem, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille aduentum Scipionis fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia Aemiliano reseruarent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde ac testamento cautum
inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuuandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae diuitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.

Vrbis nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauit, nec duxit nefas ei uitam adimere, qui aeternum Romano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.

Hunc ingrate lapsae mentis errorem consentanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium Romanarum et incrementum laetissimum et tutela certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanae praedae reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in

exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti uiri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret!

Priore adhuc querella uibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando ciues uici ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic uerecundia. de qua re ne queri quidem—tanta uerae pietatis constantia—nisi post fata sustinuit.

Talia passo, credo, quae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et

Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam praebuit.

Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit.

Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum apud ciues aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.

In eodem nomine uersor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione conpulsus legatione a senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.