Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.

Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie aduersus condicionem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere quam audire leges oportebat.

C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim priuato etiam Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo

descendit eaque se libenter facere in contione praedicauit, memor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci Sullam coegit.

Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem † adiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui uiuentes.

Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut non in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.