Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille uero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu propter domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen ascendit.

Xenophon autem, quod ad Socraticam disciplinam adtinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, cum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in proelio cecidisse cognouit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum putauit, sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, ut audiuit fortissime pugnantem interisse, capiti

reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute fiii uoluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. alius remouisset hostiam, abiecisset altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis corpus †religioni inmobile stetit et animus in consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori succumbere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.

Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii 'nihil mihi' inquit 'inexspectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis praeceptis inbutas uirtus mittit. quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos, ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem dici, atque ut mori neminem solere, qui non uixerit, ita ne uiuere aliquem quidem posse qui non sit moriturus.