Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Idem senatus, cum ad gratulandum sibi

Prusian Bithyniae regem Perse deuicto uenire audisset, obuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit censuitque ut ei domus Romae quam optima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam comitibus eius publice praeberentur, in eoque excipiendo tota urbs unius humani amici uultum habuit. itaque qui amantissimus nostri uenerat, duplicata erga nos beniuolentia in regnum suum reuersus est.

Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum est, accersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret.

Atque ut ab uniuersis patribus conscriptis ad singulos ueniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere

extulit nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare, eam demum uictoriam et apud deos et apud homines minimum inuidiae habituram credens, quae quam plurimum humanitatis habuisset.

Quid de Quintio Crispino loquar, cuius mansuetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suae exceperat et aduersa ualitudine correptum adtentissima cura recreauerat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam prouocatus, cum et uiribus corporis et animi uirtute aliquanto esset superior, monere ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis' inquit, 'demens, aut quo te praua cupiditas transuersum rapit? parum habes publica impietate furere, nisi etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas arma, cuius penatibus et honoris uicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique hospitales, sancta nostro sanguini, uestris pectoribus uilia pignora, hostili certamine congredi tecum uetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito umbonis mei inpulsu prostratum agnouissem, adplicatum iam ceruicibus tuis mucronem reuocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluisse, meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quaere, quoniam mea te seruare didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exitum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, Quintius insigni pugna clarus euasit.

Age, M. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis

ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri aspexisset, alterius uictoriam esse credidisset. itaque, Syracusana ciuitas, maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto uictore cecidisti.

Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola conuelli poterat, disiecturus uideretur, humanitatem propinquae uictoriae praetulit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent

inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!

Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud auunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum militiam, et errori illius ueniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos uictoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus regibus sanguinem suum restituere.

L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo

proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri.

Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexerat, in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis uerbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere.

Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri uultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curauit. quod si non tam mansuetus animus diuini principis extitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum—sic

mortalium negotia fortuna uersat—inhumatum iacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius gloriae inuidere et illum suae inuidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et hercule diuinorum Caesaris operum non parua pars Catonis salus fuisset.