Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus protinus in eum animaduertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.

Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica uirtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud

Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior suffecit?