Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut eos religione motos munificentia sua uti cogeret, uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia cauendi ne remitteretur liberalis.

Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam diuitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec uniuersis, priuatim alimenta inopia laborantibus, dotes uirginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul Gelensium equites ui tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et incrementis cum Acragantina ciuitas tum etiam uicinae regiones uotis excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?