Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.

Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum uultum transeamus atque inde eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum protrahite: uestros enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram inexpugnabilem taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.