Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum insequentium agmen in porta trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo etiam post fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti

patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitae ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae nobilitatis exempla.

L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres—adeo blando uteris imperio—supplicium honori praetulit.