Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ti. Gracchus anguibus domi suae mare ac femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu extinguerere, uoluntario obitu consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam temptaueras!

Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quamuis senatorii uir ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis

praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.