Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.

Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.