Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. † nec

maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed si Cicereio magis gratulati sunt.

Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inseruiret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens.

Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', dicerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia.

Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit et ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam

manu demisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales sedes suas repetunt.

Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.

Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.