Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quae quoniam multis et claris auctoribus inlustrata est, transgrediamur ad egregium humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur, si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert,

offensarum etiam acerbitas deposita candida relatione celebranda est.

M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex maximus splendorique honorum pari uitae grauitate, diutinas ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco eiusdem amplitudinis uiro gessit. quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans non oportere eos priuatis inimicitiis dissidere, qui publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobauit et nobis ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt,

sicuti Liui quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam eum inde reuocatum ciues collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat acerrimum, et iniuriae, quam grauissimam acceperat, obliuisci sibi imperauit, ne, si dissidente animo consortionem imperii usurpare uoluisset, pertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo plurimum salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari uirtutis inpetu conisi terribilis Punicas uires contuderunt.

Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes uenerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in

Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.

Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur.

Ciceronis autem factum adeo uisum est probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce perorauerat.

Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.

Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui

a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam in iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae auaritiam subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.