Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Conplura huiusce notae Romana exempla supersunt, sed satietas modo uitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin toto animo Hannibalis amicitiae uacantem, sine quo propositum consilium peragi non poterat, ad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae et ipsum commendatiorem et inimicum inuisiorem factura uidebantur, Hannibali retulit. a quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum, cum pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius uultu dissimulante ac uoce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam Karthaginiensium partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad unius tantum auris penetrauerat et iactabatur ab inimico, ueritatis fide caruit. sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.

Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius aspirat, quoque uehementius noceat, insperatius prodest. placidi et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque constantia, quae natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit: Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus aliquanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit.

Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleuerant, tristem sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos et indigna causa impetu inuidiae abripi,

temeritati multitudinis constantiam suam obiecit maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.

Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at aeque certum constantiae haberi potest experimentum. efficacis operae forensis, fidei non latentis Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius filius erat Demochares excellentis formae puer, animo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusator, priuati adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret uenientem neque repellere neque supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum uicit Ephialtes.

Quem Syracusanus Dio seueritate exempli

praegrauat. quibusdam monentibus ut aduersus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset respondit uita se malle excedere quam in metu uiolentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.

Quod sequitur et rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem se sententiae direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro—erat autem ipsius amicus et comes—porrexisset, a Parmenione missae litterae superueniunt admonentes ut rex insidias Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro

quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.

Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae et temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.

Atque ut ab incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret, inuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem uerberare aut necare uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior esset,

imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis habere uidebantur, nonne quantum domo inferior, tantum gloria superior euasit?

Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec secunda effuso gaudio adprehendentem.

Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter se moderato credidit.

Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti continuare uellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut

amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.

Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superauit?

Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum nihil sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis.

Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum ciues sui missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius

dignitati, uictoria tenus utriusque hostem egisse contentus.

At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laeuinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laeuino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, † utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.

Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset

atque ideo a consule in uincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo uolente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde tale decretum recitauit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei publicae uideri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius debita laude prosecutus est.

C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.

Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis

sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat, amitteret.

Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare uellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse uidear'.