Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praeualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.

In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertor, uelim nolimue, in cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam praeterire, fidentis animi dictique clarissimum auctorem? annonae caritate increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites',

inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae expediat intellego'. qua uoce audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eius quam suorum alimentorum respectum egerunt.

Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici nuntii deessent.

Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed non minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi profectionem in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed paene etiam temerariam, quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!

Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex consulatu prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem damnauerat, ad speculanda acta sua uenisset, non solum eum inde non summouit, sed insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer

et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab integerrimo uiro in exilium missum.

Cato uero superior saepe numero ab inimicis ad causae dictionem uocatus nec ullo umquam crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem publicam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem deposceret. qua quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.

Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios uixerim, apud alios me rationem uitae reddere, sed tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.