Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Animaduerto in quam periculosum iter processerim. itaque me ipse reuocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari perseuerauero, aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est enim narrare qui inlustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex parte nouando sibi indulserint.

P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoque exercitu in Africam opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis usus est. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus

recessus sumunt, hoc uehementiores impetus edunt. crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimasse, si uictum eorum et sollemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen ueniebat, cum multum ac diu ---fatigasset umeros et cetera membra ac militari agitatione firmitatem suam probare coegisset, consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.

L. uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni uoluit.

L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.

C. autem Duellius, qui primus naualem triumphum ex Poenis retulit, quotienscumque publice epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, insignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando.

Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta

re publica triumphum a senatu non inpetrauisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ceteris postea exemplum praebuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est.

Iam C. Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum triumphum cantharo semper potauit, quod Liber pater Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur, ut inter ipsum haustum uini uictoriae eius suas uictorias conpararet.

M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunica, sed tantum modo praetexta amictus egit.

Sed haec atque his similia uirtutis aliquid sibi in consuetudine nouanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.

Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus acie Punica oppressis omnibusque prouinciae eius nationibus Karthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio quartum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac uictoriae spem dedit.

Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum

adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, uadimonia in posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo praedixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione uerius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.

Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inuentus non esset.

Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus est, sed circa omnis manipulos diligentissime ducendos curauit interrogatosque an satis ea considerassent, quae speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium quam arma contudit.

Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta ueniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur refellique inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in

hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, aerario uestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto eo malignitatis uentum, ut de mea innocentia quaerendum sit: nam cum Africam totam potestati uestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae auarum reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus senatus conprobauit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare uideretur, aperire non auderent, priuatus claues poposcit patefactoque aerario legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a se esse seruatas.

Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. Naeuius tr. pl. aut, ut quidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges nostras accipere iussi:

proinde aecum est uos mecum ire in Capitolium supplicatum'. speciosissimam deinde eius uocem aeque clarus euentus secutus est, si quidem et senatum totum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum magno calumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius deuitandi ruboris causa in Capitolium processit deque accusatore Scipionis uenerator factus est.

Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praeualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.