Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea uel ex ea nata uideri possit.

quid enim his, quae supra retuli, facto Mucii conuenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante

altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem coegit: nam 'reuertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, a me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaeuolae reddidit.

Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum legationis officio fungitur, a rege Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando saepius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quae ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum maerorem continent, externa subnectam.