Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica monumentum est, in qua ex fortissimis uulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.

Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum Bruti uiri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto

cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit. clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit 'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim uolui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura'.

Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer † paruulo peteretur, uagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt.

Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola

negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum ima parte togae circumdedit sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.

Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia et Equitius designatus tr. pl. maximos in ciuitate nostra seditionum motus excitauissent, nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et paene dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae constitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad uindictam exigendam inpulit.

Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam siderum clarum decus, diuum Iulium, certissimam

uerae uirtutis effigiem, repraesentemus, cum innumerabili multitudine et feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam uideret, timidius pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam diuino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum ineundae fugae gratia iam conuersum faucibus conprehensum in contrariam partem † detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militem, adhortatione uero tam acri omnium legionum trepidationem correxit uincique paratas uincere docuit.

Ceterum ut humanae uirtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae cohortis praefectus uexillum trans Punicum uallum proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conuersus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut uideo, alienae uirtutis huc uenimus, sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis

uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciae exitum uel solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius centurio conuulsum signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile uallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.

Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognouit a quodam gentis huius iuuene se ad dimicandum prouocari—erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa—, relicta ea arma sua extra uallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuuias ouans laetitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac uirtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certamen pugnae deuocatus esset, succumbere sibi coegit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis gladium

ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.

Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, cum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet. at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum uerbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum praeconio inculcauit.

Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeua eiusdem imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno militum numero ad † eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in

castris diui Iuli disciplina milites aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille post hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura uictus.

Tuum uero, Scaeui, inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar nescio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra uocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum uicinum insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu facile redegit, ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte acri studio ad te inuadendum nitentibus, quinque militum diurno proelio suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus inter undas, quas hostili cruore

infeceras, enasti, uisoque imperatore armis non amissis, sed bene inpensis, cum laudem merereris, ueniam petisti, quod sine scuto redisses, magnus proelio, sed maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua centurionatus honore donata sunt.

Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera honoresque operum ultra fidem ueri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem centies et uicies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut maiorem semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse eorum, cum quibus inspectante utroque exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex media morte raptos seruasse, v et xl uulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus uacuo: nouem triumphales imperatorum currus secutum, totius ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa conuertentem: praeferebantur enim aureae coronae octo, ciuicae xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques lxxxiii,

armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv, ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.

Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit, 'Fului, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde dicente libenter id se fuisse facturum, nisi senatus uoluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?

Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei

inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum uulneraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat'.

Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis et loci opportunitate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, perinde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.

Othryadae quoque pugna pariter ac morte † speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam hostibus uictoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.

Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus

miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum uetustam eius urbis gloriam inuictamque ad id tempus publicam uirtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus saluus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae postquam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, uitae meae, sed melius et † athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideo, et fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque uultu expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.

Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parua mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni

potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.