Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Qualis deinde roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt?

Eiusdem temporis et notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis uires Romanorum contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnae euentum, quantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in ipso fine uitae uindex sui extitit.

Militis hic in aduerso casu tam egregius uirilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibus, quorum is magnum numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus,

ne in dicionem eius perueniret, dedecus arcessita ratione mortis effugit: uirgam enim, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem maiestatis amissae turpitudine liberauit. ostendit fortunae Crassus quam indignum uirum tam graui contumelia adficere uoluisset, quoniam quidem iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suae reddidit.

Eodem mentis proposito usus est Scipio Metellus: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, cum animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua transuerberauit, ac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene habet', tantumque eloqui ualuit, quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.

Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica monumentum est, in qua ex fortissimis uulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.