Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia

iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios referendos curauerunt. eos quoque graui nota adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, legati ab eo missi ad senatum de permutandis captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia et Romano sanguini fidem praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit hostem.

Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque adiecisse satis erit. C. Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus censoriam postmodum potestatem impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit: rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.

Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore.

Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.

Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis praestare non dubitauit? si quidem rex Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex et lacessitus maiestatem

excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum ulcisci maluit.

Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures praedonum duces uidendum eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † nobis spectandum praebere ne grauetur. haec postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem uidisse contigisset, ad † lares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, uenerationis amplius non recipient.

Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae

eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum umeris.

Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuuentae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius euersa Corneliae genti daret.

Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit.